- CANERE
- CANEREverbum Afflatorum. Statius, Theb. l. 10. v. 723.Non me ulli monitus, nec Vatum exorsa furentumSollicitant, manesque movent: sibi callidus istaTircias, nataeque canat, non si ipse reclusisCominus ex adytis in me insaniret Apollo.Ubi canat idem est, quod imperet ex oraculo. Unde ad sequentia, in me insaniret Apollo, Lutatius, Non, ait, si totis suis viribus mihiincumberet Apollo (divinationum praeses et auctor) et me insanire faceret adeo, ut ipse talia praecinerem. Atque hinc, quia se Numine afflatos videri volunt, istiusmodi initiis utuntur maximorum operum Principes Poetae. Homerus, Il. α v. 1.Μῆνιν ἄειδε Θεὰ. ----Iram cane Dea. ----Et Virg. l. 1. Aen. v. 5.Arma virumque cano.Vide Ioh. Gebhardum ad Tibullum, l. 1. Eleg. 4. et Caspar. Barthium, Animadversionum ad Statium l. 3. p. 1229. Quod cum ad confirmandas superstitiones pertineret, ut videl. aspicerentur furere gallantes ac vaticinantes, quasi ab alicuius Numinis inspiratione immissô furore, radicem halicaccabi bibere consuevisse huiusmodi homines, ut ἔκςτασιν inde conciperent, legimus apud Plinrum. Non enim a daemone solum talis furor immittebatur, sed naturâ quoque nonnumquam fiebat, uti dicemus infra in voce Corybantiasmus, item Insania. Vide quoque in voce Abdera. Inde Magorum, qui duobus praecipue modis ligabant solvebantque, cantibus nempe et herbis; haec enim duo praecipue Poetae nominant. Tibullus, l. 1. El. 8. v. 17.Num te carminibus, num te pollentibus herbisDevovit tacitô tempore noctis anus.Et l. 1. El. 2. v. 61.------- Nempe haec eadem se dixit amoresCantibus aut herbis solvere posse meos.Sed cantibus inprimis; seu mussitationibus, uti Hebraei vocant Gap desc: Hebrew, quod Magi cantus suos inter labia demurmurare solebant. Virg. Ecl. 8. v. 71.Frigidus in pratis cantando rumpitur anguis.Ovidius, Met. l. 7. Fab. 2. v. 203.Vipereas rumpo verbis et carmine fauces.Horatius, Epod. 17. v. 30.Caputque Marsâ dissilire naeniâ etc.Unde tales Incantatores; serpentes autem, in quos carmina illorum nil valebant, vel recanere, vel ad cantum obsurdescere, dicti: hodieque Carmen Gallis pro sortilegio est, Charme. Vide Salmas. ad Solin. p. 1089. et Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 3. c. 6. nec non hîc passim, inprimis infra voce Carmen.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.